Aucun CD référencé contenant ce chant

Aucun recueil de partitions référencé contenant ce chant


1 - Veni Creator Spititus
Mentes tuorum visita
Imple superna gracia
Quae tu creasti pectora.

2 - Qui diceris Paraclitus
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, caritas
Et spiritalis unctio.

3 - Tu septiformis munere
digitus paterna dextera,
tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.

4 - Accende lumen sensibus
Infunde amorem cordibus
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

5 - Hostem repellas longius
pacemque dones protinus
ductore sic te previo
vitemus omne noxium.

6 - Per te sciamus da Patrem
noscamus atque Filium
teque utriusque Spiritum
credamus omni tempore.

7 - Deo Patri sit gloria
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito
in saeculorum saecula. Amen.