Tantum ergo sacramentum
Veneremur cernui !
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui !
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui !
Genitori genitoque
Laus et jubilatio,
Salus honor virtus quoque
Sit et benedictio !
Procendenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen